- TURNACUM
- TURNACUMvulgo Tournay, urbs vetus ac nobilis Flandriae, eaput quoque olim alicuius gentis, cum prisca sedes Episcopatûs exstiterit, antequam Noviomagensis Ecclesiae episcopis commendaretur, nulli tamen veterum Historicorum et Geographorum, ante Aethicum, memorata. In veter. Notit. Provinc. inter Belgicae secundae urbes 12. septimum, in recentioribus quintum locum obtinet. Hieronymo, Ep. ad Ageruchtam dicitur Tornacum: Audoeno Regalis quondam civitas, forte quia Chlodionis, Merovei et Childerici Francorum Regum fuit sedes, aut seltem Chlodionis, qui Carbonariam silvam ingressus, Turnacum et Camaracum cepit, omniaque ad Suminam fluv. usque occupavit. In Notit. Imperin Romani memoratur Procur ator Gynaecei Tornacensis. Nerviis veterib. urbem attribuit Vale sius, quibus duo aut tria capita adscribit, Camaracum, Turnacum et Bagacum: Potentissimi enim hi fuerunt, et Centrones, Grudios, Levacos, Pleumosios, Gordunos sub imperio suo, finesque latissimos habuerunt, ad Oceanum usque pertingentes, Unde Nervici litoris tractus, apud Paulinum, epist. ad Victricium Episc. rotomag. quem ibi verbum Domini praedicâsle aslerit. Nummos Tornaci, sub Merovei posteris, percuti consuevisse, probat Botarotius ex nummo, in cuius aversa parte scriptum, TURNACO. Inter Tornacenses Francos rixâ obortâ, propter duorum affinium caedem, horum propinqui in se muruo saevientes, Fregedundes iuslu in convivio securi percussi sunt: quarare ab horum amicis acrius custoditâ Fregedunde, nuntiique ad Childebertum missi sunt, ut comprehensa interficeretur, Gregor. Hist. l. 10. c. 27. Erant hi Seniores Franci seu Maiores natu Turnaci, quales Seniores Rotomagi Francos idem l. 8. c. 31. commemorat. Ecclesia Turnacensis, quae per ann. 500. Noveiomagensib. Episcopis fuerat commendata, proprium iterum Episcopum A. C. 1146. Anselmum nomine ab Eugenio III. Bernardô Claravallensi Abbate procurante, accepit. Ei olim Gandenses paruisse, scribit Audoenus: indeque decerptas dioeceses Gandensem et Brugensem, Samso, quam vere, vide apud iam laudatum Valesium. Primas hodie tenet inter urbes, quae Camaraco, novae metropoli, suffragantur, secundas Atrebatae, quarum Dioecesi Duagium, Betunia, Bapalma, Lenense castrum, buccinium Bouchain, Baslea ac pars Valentianatum continentur. Nam alteram Valentianarum urbis et Turnaci quoque portionem Camaracum suae vendicat dioecesi. Nunc Turnacum, una cum Insul. et Duagio attribuitur Flandriae Gallicavae, quam vulgo pagum Francum, le Franc appellant: sub Gallis. Vide Tornacum. Est et Turnacum, in Cenomanis, forte Tornes: municipiolum nunc aut potius vicus, inter Lavarzinum et Carcerem castrum, trans Lidericum fluv. in extremis pagi Cenomanici finibus: ibi reliquias Petri et Pauli Apostolorum haberi tradit Gregor. Turonens. de mir. S. Martini l. 4. c. 12. urbem que hanc in Turonicae Basilicae S. Martini ditionibus detineri, refert Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.